VACUI Fasces

VACUI Fasces
VACUI Fasces
apud Calpurnium. Ecl. 1.
Iam nec adumbrati saciem mereutus honoris,
Nec vacnos tacitus fasces, et inane tribunal
Consulis arripiet ——
cassi sunt, ac nullius potestatis, cuiusmodi sunt Consulis Codicillaris, qua de honorum umbra, apud citerroris aevi Romanos, diximus aliquid paulo ante, in voce Vacans, et plura alibi. In testera Veteres latus illud, in quo unitas tantum notata erat, vel unicum punctum, vacuum dixerunt, sicut illud, quod 6. habebat puncta, plenum. Hinc in paroemiis, Zenobii, ἤ τρις ἕξ, ἢ τρεῖς κύβοι, Salmasio τρεῖς κύβοι, sunt tria latera trium tesserarum vacua, quae tota tria latera tria tantum puncta exhibent; at τρὶς ἔξ κύβοι, sunt tria latera plena in tribus tesseris, quae ter sex uniones ostendunt, ex his Hesychii, οἰνη ἠ ἅμπελος καὶ κυβευτικὸς βόλος, ὁ κενὸς καὶ ἀντικείμενος τῷ ἕξ. Ubi οἴνην hic vocat την` μονάδα, quem et κινὸν βόλον, vacuum iactum, appellabant, eique contrarium ait esse τὸ ἓξ, quem πλήρη, plenum, dicebant. Vide Salmas. ad Proculum Vopisci, c. 13. et supra Plenum. De tribus doliis seu lebetibus vacuis Dionysio olim in Elide collocari, in aede diligenter occlusa obsignataque, solitis, qui postera die vini pleni reperti, diximus retro, ex Aristotele de Mirabilib. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • VACANS — apud Treb. Pollionem in Balista, c. 17. Triginta Tyrann. gaudens, quod eius consiliô nullum ascriptitium, id est, vacantem, haberet, et Tribunum nullum stipatorem, qui non vere pugnaret. Spartiano vacantivus, in Alexandro Sever. c. 15.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”